De ablativo plurali

Summary: The Romans make two consuls instead of the kings. But there is strife between the two classes in the state: Patricians and plebeians. The plebeians walk out to the Sacred Mount. But they come back when the patricians create a new office: the tribunes of the people, to protect them.

Romani expulérunt Etrúscos. Nunc Etrúsci non sunt reges in terra Romána. Románi non sunt reges in terra Romána, sed Románi fecérunt consules duos (two). Cónsules fuérunt viri boni. Reges Etrúsci fuérunt mali. Sed consules non sunt mali—viri magni sunt. Cónsules habuérunt magnam potestatem. In urbe Romana cives pugnavérunt cum cívibus. Románi patrícii fuérunt dívites: magnam pecuniam habuérunt. Patrícii etiam magnam potestatem habuerunt. Sed plebs Romána fuerunt páuperes. Plebs non habuerunt pecuniam. Plebs non habuerunt potestátem in urbe. Plebs voluerunt potestatem. Plebs voluerunt pecuniam. Patrícii non dederunt pecuniam. Patrícii non dederunt potestatem in urbe. Ergo plebs pugnaverunt cum patriciis. Plebs non remansérunt in urbe. Plebs venérunt in Sacrum Montem. Patricii exclamaverunt: Venite in urbem! Sed plebs remansit in Monte Sacro. Magni patricii venerunt ad plebem. Dixérunt: veníte! veníte in urbem Romanam! Sed plebs remansit in Monte Sacro. Ergo patrícii creavérunt offícium novum. Creaverunt tribunos plebis (of the plebs). Fuerunt duo (two) tribuni plebis. Ergo plebs non remánsit in Monte Sacro. Plebs venit in urbem. Plebs venit cum tribúnis. Tribúni magnam potestatem habuérunt. Cónsules habuérunt magnam potestátem. Sed tribúni étiam habuérunt magnam potestátem.

Vocabularium

QUIZLET GOES HERE

Cogitemus Nunc

Nouns in Vocabulary: Thus far we have been learning the nominative singular in vocabularies. Now that we have the ablative, we shall learn both the nominative and the ablative singular. We can tell what family the noun belongs to by the ablative singular.

Therefore, the ablative singular does two things for us:

  1. It shows which declension a noun belongs to (and so we know which set of endings to use).
  2. It shows the base on which we build the endings (ablative singular minus ending).

Now, to help you bring your vocabulary notebook up to date, here are the ablatives of all the nouns we have learned so far:

agnus, o
annus, o
aqua, a
bellum, o
civis, i
forum, o
ignis, i
mundus, o
nauta, a
navis, i
pecunia, a
pons, ponte
potestas, potestate
puella, a
pugna, a
regfna, a
rex, rege
terra, a
urbs, urbe
veritas, veritate
vir, viro

(Exercitus is fourth declension, which we shall see later. Ablative is: exercitu).

Ablative Plurals: The ablative plural endings for the three families are: 1 . -is (e.g., nautis) 2. -is (e.g., agnis) 3. -ibus (e.g., cívibus). If we add it all up we get both the singular and the plural of the ablative thus:

1. 2. 3.
Sing, -a Sing, -o Sing, -i or -e
Pl. -is Pl. -is Pl. -ibus

Notice that some third declension nouns have -i, while some have -e. We shall see more about that fact later on. It makes little difference to us.

Expletive “There”: an introductory word: Notice this sentence: Non sunt reges in terra Romána. We could translate it in two ways. 1. Kings are not in the Roman land. 2. There are not kings in the Roman land.

The word there in the second sentence is an expletive (a “filler”). Latin does very well without it. It is used in English sometimes to start a sentence which has the verb to be (any form) in it. This use of the word there is different from the use in which it means “in that place.” Latin does have a word that means there in the sense of “in the place.” But Latin has no expletive there. So we will fill it in in English whenever we need it.

Plebs: This word is collective: the form is singular, but
the sense is plural—so—we can use either a singular or
a plural verb with it. Find examples in the story above.

Exerceamus Nos

(Let us exercise ourselves)

Ubi sunt Románi? Románi sunt in urbe Romána. Suntne plebs in urbe Romána? Non. Plebs non est in urbe Romána. Plebs est in Monte Sacro. Plebs venerunt ex urbe (out of the city). Venérunt in Montem Sacrum. Non remansérunt in urbe. Estne Colúmbus in Monte Sacro? Non. Colúmbus non est in Monte Sacro. Colúmbus non est in urbe. Colúmbus est in navi. Navis est in aqua. Ubi est agnus? Agnus non est in Monte Sacro. Agnus est in schola. Marcus non vóluit agnum in schola. Sed Marcus vóluit Maríam. Marcus dixit: O! María est agna parva! Marcus amavit Mariam. Maria amávit Marcum. María étiam dixit: O! Marcus est agnus parvus. Estne Columbus agnus parvus? Non. Colúmbus habuit uxorem (wife). Uxor non dixit: Colúmbus est agnus parvus. Uxor dixit quod Colúmbus fuit porcus magnus. Sed uxor amávit Colúmbum. Et Colúmbus amávit uxórem. Colúmbus non fuit porcus magnus. Columbus non fuit porcus parvus. Colúmbus non fuit porcus. Sed Colúmbus fuit rotúndus. Mundus étiam est rotúndus. Agnus étiam est rotúndus. Mundus non est planus. Pecúnia est rotúnda. Ergo: mundus est rotúndus—et pecúnia est rotúnda: estne mundus pecúnia? Non. Mundus non est pecúnia. Sed viri mali dixérunt quod pecúnia est rex in mundo. Horátius hábuit pecúniam. Horátius étiam stetit in ponte. Sed pons cécidit in aquam. Ignis cécidit in pontem. Románi pugnavérunt cum Etrúscis. Sed patrícii etiam pugnavérunt cum plebe. Cives pugnavérunt cum Etrúscis. Sed patrícii etiam pugnavérunt cum plebe. Cives pugnavérunt cum cívibus.